Anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo decimo nono - Indictione octava, die octavo Kalendas octobris. Presentia eorum quorum nomina ihc inferius scripta sunt. Dominus Guilielmus beanascus et Dominus Bosus ejus frater et Dominus Nicolaus et Dominus Johannes Dominus Johannes ejus nepos Dominus Robaldus Dominus Obertus Dominus Bonifacius et Guilielmus Dominus ardictio de turri Guilielmus de turri Jacobus et Jacobinus de turri Bergognus de turri Henricus de turri omnes Domini seu consortes Bagnolii de pedibiis montium dixerunt sine aliqua coactione set sponte se jure jurando deffendendos coram domino Pruhino de incoardis vercellense potestate et aliis sapientibus civitatis Vercellarum qui ibi covenerant prestito tamen ab eisdem dominis seu consortibus de bagnolio sacramento quod captionem sive presam seu impedimentum per sese vel aliquam eorum submissam personam aliquo modo silicet Alberti tetavegle Guidonis de tronzano sonamondi de tholeo Jacobi de liburno Gualonis de tronzano Martini de bugella pellerini coparii laurentii speciarii ferrareti et aliorum qui cum eis ibant vel erant et qui cum eis capti fuerunt euntes visitatum limina gloriose virginis Marie de bezeto non tractaverunt vel mittaverunt (sic) nec aliquo modo fortiam auxilium seu conscilium capientibus ad ipsam seu pro ipsa captione vel disturbacione vel impedimento eorum faciendo vel facienda dederunt neque postea postquam capti fuerunt ad ipsos retinendos conscilium auxilium vel fortiam ullo modo prebuerunt nec ulterius dabunt ad ipsos detinendos vel retinendos set pro posse eorum ad illos captos dimittendos et deliberandos et eorum res recuperanda et habendas patrocinium et auxilium atque conscilium dederunt et de cetero dabunt pro posse omnimode fortiam auxilium et conscilium ad ipsos deliberandos et dimittendos atque recuperandos et penitus de illo maleficio sic ut supra legitur-se excusaverunt et inculpabiles esse dixerunt. Item quod per se et homines loci bagnolii vel homines qui morantur vel morabuntur in castro bagnolii vel aliquam eorum submissam personam aliquo modo affensio non fiet in avere vel personis illis tam Comitis Sabaldie quam vercellarum et mediolani ct placentie et alexandrie et locorum earumdem civitatum qui sunt in exercitu pedum montium dum in partibus in exercitu stabunt et morabuntur set bona fide pro posse ne fiat offensio eis ut supra prohibebunt. Preterea predicti domini seu consortes castri el loci bagnolii eorum bona et propria voluntate non coacta fecerunt pacem et finem et reffutationem et remissionem et pactum de non petendo predicto Domino Prohino de hencoardis vercellensi potestati vice et nomine Comunis vercellarum et locorum. jurisdictionis vercellarum et omnium hominum comuniter et separatim illius Civitatis et jurisdictionis vercellarum qui in hoc exercitu sunt pedum montium et vice et nomine Comunis mediolani et eius Comitatus et omnium hominum illius Civitatis medialani et Comitatus Comuniter et separatim qui in predicto exercitu sunt vel venerant et vice ac nomine Comunis Civitatis Placentie et ejus jurisdictionis et omnium hominum illius Civitatis Placentie et ejus jurisdictionis Comuniter et separatim qui in predicto exercitu venerant et vice ac nomine comunis Civitatis Alexandrie et eius jurisdictionis et omnium hominum illius Civitatis Alexandrie et ejus jurisdictionis Comuniter et separatim qui in predicto exercitu sunt vel venerant et generaliter vice ac nomine omnium homminum comuniter et separatim qui aliunde ad soldos in predicto exercitu sunt vel venerant cum predictis Civitatis solummodo de omnibus dampnis et injuriis et maleficiis et incendiis et percussionibus et omicidiis quoquo modo eisdem dominis sive consortibus predictis castri et loci bagnolii per predictarum Civitatum et earum jurisdictionis homines tam in Castro quam in villa tam in rebus quam in personis datis factis et illatis promittentes quod contra predictam pacem et finem et reffutacionem et remissionem et pactum de non petendo ullo ingenio per se vel per aliquam submissam personam in toto vel parte non venient set de cetero omni tempore per sese suosque heredes predicta firma et rata habebunt et tenebunt et inviolabiliter observabunt. Predicta vero ipsi domini seu consortes infrascripti tactis sacrosanctis Evangeliis juraverunt esse verum et atendere et observare. Actum in prato quodam justa Bagnolium subtus Castrum, unde plures carte unius tenoris inde jusse scribi fuerunt. Presentibus testibus Monruello curado milite predicti potestatis. Rainerio advocatus Rolandus de guidalardo Nicolaus alciatus et pluribus aliis. Ego paxius anfisus notarius jussu Benivolii mesclavini notarii hanc cartam scripsi. Ego predictus benivolius notarius interfui et scribi feci et subscripsi.
Apri questa pagina